Leviticus 9:22
Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. + 9.22 Sicque completis et cætera. ISICH. Evidenter omnem figuram Ecclesiæ vult exponere, etc., usque ad sequentia demonstrant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Cross References
Exodus 39:43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Deuteronomy 10:8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. + 10.8 Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15.
1 Kings 8:55Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens: + 8.55 Stetit. In Paralipomenis refertur quod hic non dicitur: Fecerat Salomon basim æneam, et posuit in medio basilicæ, super quam stans benedixit omni Ecclesiæ Isræl. Et benedixit. RAB. Templum Domini, etc., usque ad et virtutum operibus proximis prosunt.
2 Chronicles 6:3Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait:
Mark 10:16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Acts 3:26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.