bible.software › Lucam › Lucam 15 › Lucam 15:11
Lucam 15:11
Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: + 15.11 Homo quidam. Duabus præmissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de pœnitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, A certain man had two sons:
In Context
10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
12et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. + 15.12 Et dixit, etc. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo negatur, sic iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat. Pater, da. Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma ætas, nec fides gravatur annis, nisi ipse certe se judicaverit inidoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset ætatis, sed perægre profectus merito patrimonium vastat. Et divisit. Fidelibus suæ gratiæ protectionem, quam desiderabant, impertiendo: infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.
Read all of Lucam 15
Cross References
Jeremiah 35:16Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
This Verse In Other Editions
Study Lucam 15:11