The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 21 › Luke 21:29

Luke 21:29

Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: + 21.29 Videte ficulneam. Regnum Dei æstati comparat, quia tunc mœroris nostri nubila transibunt, et æterni dies vitæ sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina æstas cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quæcunque germinaverit, cladibus consumat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake to them a parable; Behold the fig tree, and all the trees;

In Context

28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. + 21.28 His autem fieri incipientibus. Id est, cum plagæ crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quæritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.

30cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

Read all of Luke 21

Cross References

Matthew 24:32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: + 24.32 Ab arbore. Mystice. A populo Isræl, in quo cæcitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba prædicationis exorta fuerint, prope est æstas, quæ exspectatur, id est, æterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Isræl omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 21:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 21:28Luke 21Luke 21:30 →