Luke 21:4
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. + 21.4 Ex abundanti. Judæus ex abundantia mittit, qui de justitia præsumens, ita orat apud se Luc. 18.: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri hominum. Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit, quæ omne quod innuit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
Cross References
Luke 8:43Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: + 8.43 In medicos. Medici, dæmones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas.
Acts 2:44Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.