Luke 22:38
At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. + 22.38 Ecce gladii duo. Duo gladii promuntur, unus Novi, alter Veteris Testamenti, quibus adversus diaboli munimur insidias. Et dicitur: Satis est. Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam certandi pro Domino et evulsa ictu ensis auricula Domino etiam morituro pietatem virtutemque medicandi inesse doceret. Alter qui nequaquam exemptus vagina, ostenderet eos non totum quod potuere, pro ejus defensione facere permissos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they said, Lord, behold, here are two swords. And he said unto them, It is enough.
In Context
Cross References
Luke 22:49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? + 22.49 Domine, si percutimus in gladio. Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio, tunc respondit: Sinite usque huc. Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quæ de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quæ potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthæum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum, quod post factum apparet dixisse Jesum.
2 Corinthians 10:3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. + 10.3 Non secundum carnem militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo.
1 Thessalonians 5:8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: