bible.software › Luke › Luke 24 › Luke 24:40
Luke 24:40
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. + 24.40 Ostendit eis manus, etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis astruendam: deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat: tertio, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, propositis ejusdem mortis insinuat indiciis. Sed postremo, ut in judicio quam juste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victoriæ suæ circumferat triumphum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he had thus spoken, he shewed them his hands and his feet.
In Context
39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. + 24.39 Palpate et videte. Multis documentis persuadet resurrectionem præbendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suæ vel nostræ resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiæ, et palpabile per veritatem naturæ. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ, ut invitet ad præmium.
41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? + 24.41 Habetis hic aliquid. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus, non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia.
Read all of Luke 24
This Verse In Other Editions
Study Luke 24:40