bible.software › Luke › Luke 24 › Luke 24:42
Luke 24:42
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. + 24.42 Piscis assi. Piscis assus, ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. Favus mellis in cera, id est Divinitas in humanitate. In hujus mellis comestione signatur, quia illos in corpore suo ad æternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internæ dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur, illic vera dulcedine satiabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they gave him a piece of a broiled fish, and of an honeycomb.
In Context
41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? + 24.41 Habetis hic aliquid. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus, non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia.
43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. + 24.43 Et cum manducasset. Omnes ambages aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.
Read all of Luke 24
Cross References
John 21:13Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
This Verse In Other Editions
Study Luke 24:42