Luke 3:2
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. + 3.2 Factum est verbum, etc. BEDA. Congregaturus Ecclesiam, Dei Filius primum operatur in servulo, etc., usque ad unum itaque dixit, et omnia declaravit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 1:2Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. + 1.2 In diebus, etc. ID. Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad pœnitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes.
Ezekiel 1:3factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini.
Jonah 1:1Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens:
Zephaniah 1:1Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
Matthew 11:7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? + 11.7 De Joanne. Præcursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De præcursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.
Mark 1:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.] + 1.3 Clamantis. ISID. Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. Parate. ISID. Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. Viam Domini. HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. Rectas facite semitas. ISID. Præcipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam. Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ.