The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 4 › Luke 4:18

Luke 4:18

Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Spirit of the Lord is upon me, because he hath anointed me to preach the gospel to the poor; he hath sent me to heal the brokenhearted, to preach deliverance to the captives, and recovering of sight to the blind, to set at liberty them that are bruised,

In Context

17Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:

19prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.

Read all of Luke 4

Cross References

Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1

Psalms 34:18Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. + 34.18 Confitebor tibi. AUG. Jam de fructu præmittit confessionem totius Ecclesiæ: inde precatur, cum commemoratione culpæ, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium. 1

Psalms 107:10Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. 1

Psalms 147:3Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. + 147.3 Adipe frumenti. ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 4:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 4:17Luke 4Luke 4:19 →