Luke 5:3
Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. + 5.3 Rogavit eum. ID. Quod primo rogat navim a terra reduci pusillum, etc., usque ad ad remotiores gentes quibus postea prædicatum est pertinet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 13:1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. + 13.1 In illo die. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturæ. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quæ Judæi non intraverunt, foris in littera fixi.
John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). + 1.41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.