Mark 1:44
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. + 1.44 Vide, etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniæ, sed etiam gratiæ. Ostende te, etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quæ super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
43Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
Cross References
Leviticus 14:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 14.1 Locutusque est. ISICH. Quia maculas, etc., usque ad ipse enim omne peccatum curavit.
Matthew 23:2dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
Luke 17:14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. + 17.14 Ite, etc. Quisquis hæretica pravitate, vel gentili superstitione, vel Judaica perfidia, vel fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat.
Romans 15:4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.