The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:45

Mark 10:45

Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For even the Son of man came not to be ministered unto, but to minister, and to give his life a ransom for many.

In Context

44et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

46Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. + 10.46 Et veniunt Jericho. HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo. BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimæus cæcus. HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch.

Read all of Mark 10

Cross References

Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

John 10:15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. + 10.15 Et ego. Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit Matth. 11.. Item nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Matth. XI; Luc. 10.. Et animam meam pono. Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus. Pro ovibus domus Isræl quæ perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illæ quæ sunt de gentibus, unde dicit:

2 Corinthians 5:21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. + 5.21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.

Galatians 3:13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: + 3.13 Factus pro nobis, id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus, id est, mortalis. Maledictus qui pendet. Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo. Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem.

1 Timothy 3:4suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:44Mark 10Mark 10:46 →