Mark 10:9
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. + 10.9 Homo non separet. Desiderio secundæ uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
What therefore God hath joined together, let not man put asunder.
In Context
Cross References
Romans 7:1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? + 7.1 An ignoratis. Hactenus de vi gratiæ: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit: Non estis sub lege, sed sub gratia: supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi, scientibus enim, etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica. Vivit. Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.