Mark 12:38
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, + 12.38 Cavete. BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel æmulatione ad idem inflammemur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
39et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
Cross References
Matthew 6:5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.5 Et cum oratis. Ad superiora conjungitur hæc sententia. Supra dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus; hic subdit: Et cum oratis. Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. In angulis. Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viæ ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. Receperunt. In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.
Matthew 23:1Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, + 23.1 Tunc locutus est. Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt, nihilominus hortans eos subjici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem: non opera, sed doctrinam considerantes.
Luke 11:43Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Luke 20:45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: