Mark 12:44
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum. + 12.44 Omnes enim. BEDA. Judæus ex abundante mittit in munera, etc., usque ad Deus meus misericordia ejus præveniet me Psal. 58..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 24:6Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.
2 Chronicles 24:10Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
2 Chronicles 35:7Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia.
Nehemiah 7:70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
Luke 8:43Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: + 8.43 In medicos. Medici, dæmones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas.
Luke 15:30Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. + 15.30 Occidisti illi vitulum. Confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judæo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi. Devoravit substantiam, etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum dæmone feda cupiditate fornicatur. Filii, tu semper, etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans. Omnia mea, etc. In æterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.