The Bible Software
bible.softwareMarkMark 13 › Mark 13:10

Mark 13:10

Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. + 13.10 Et in omnes gentes. ID. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suæ gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judæis se socios regni cœlestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticæ historiæ testantur multo ante excidium Judææ, omnes apostoli ad prædicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedæi, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judæa pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the gospel must first be published among all nations.

In Context

9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. + 13.9 Videte autem. BEDA. Quare hæc omnia inferantur, dicit Videte, etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones similes et confessores impia crudelitate vexabant.

11Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.

Read all of Mark 13

Cross References

Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.

Romans 1:8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. + 1.8 Gratias ago. Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. Deo meo. AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. Pro omnibus vobis. Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. Quia fides. AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.

Romans 15:19in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.

Colossians 1:23si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. + 1.23 Si tamen permanetis. Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non æstimandus est quisquam. In universa. Quæ nova creatura modo est sub cœlo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 13:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 13:9Mark 13Mark 13:11 →