Mark 13:14
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: + 13.14 Cum autem videritis, etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cæsaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
15et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua:
Cross References
Ezekiel 44:9Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
Daniel 9:27Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Daniel 12:11Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Matthew 24:15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: + 24.15 Abominationem, etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Cæsaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quæ in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.
Acts 8:30Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? + 8.30 Putasne intelligis, etc. RAB. Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi.
1 Corinthians 14:20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. + 14.20 Sed malitia parvuli estote. Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus.