Mark 13:28
A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: + 13.28 A ficu autem. Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum æstatis et veris et favonii; sic cum hæc quæ scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi præcursores venire, qui ostendant prope esse. BEDA. Ficus Synagoga, quæ quia ad se veniente Domino fructum justitiæ non habuit, etc., usque ad et æstatem veræ lucis et pacis. HIER. Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt præsentia, æstas vero proxima dies est judicii, in quo unaquæque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitæ cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
Cross References
Matthew 24:32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: + 24.32 Ab arbore. Mystice. A populo Isræl, in quo cæcitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba prædicationis exorta fuerint, prope est æstas, quæ exspectatur, id est, æterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Isræl omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est.