Mark 14:72
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. + 14.72 Et recordatus est. ID. Petrus nocte negat, ad galli cantum pœnitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim, etc., usque ad egreditur foras (ut alii Evangelistæ narrant), ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
71Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
Cross References
2 Samuel 24:10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. + 24.10 Percussit autem, etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.
Jeremiah 31:18Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. + 31.18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.
Ezekiel 16:63ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.
Matthew 26:34Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
Mark 14:30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. + 14.30 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.
Luke 15:17In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! + 15.17 Quanti mercenarii. Qui futuræ mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernæ gratiæ reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.