bible.software › Mark › Mark 15 › Mark 15:16
Mark 15:16
Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the soldiers led him away into the hall, called Praetorium; and they call together the whole band.
In Context
15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. + 15.15 Barabbam, et tradidit, etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. Jesum flagellis. Ut nos flagellis liberaret; unde: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo Psal. 90.: cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris Psal. 31.. BEDA. Jesum flagellis cæsum. Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.
17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. + 15.17 Et induunt. BEDA. Matthæus ita: Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei Marc. 27.. Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur.
Read all of Mark 15
Cross References
Matthew 27:27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
John 18:33Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum?
Acts 10:1Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, + 10.1 Vir autem, etc. RAB. Merito perfectionis et opere virili hic centurio dicitur vir, secundum illud: Vir erat in terra Hus, nomine Job. Cornelius. BEDA. Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingebat ad virtutes. GREG. Cornelius, cujus eleemosynæ ante baptismum angelo testante, etc., usque ad in fide vero solidatur per opera.
This Verse In Other Editions
Study Mark 15:16