The Bible Software
bible.softwareMarkMark 5 › Mark 5:11

Mark 5:11

Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now there was there nigh unto the mountains a great herd of swine feeding.

In Context

10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

12Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. + 5.12 Mitte nos. ID. Lucas: Et rogabant eum ne imperaret illis, ut in abyssum irent Luc. 8.. Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum ejus mitterentur in abyssum, non futura, etc., usque ad nam nisi quis porci more vixerit, in eum diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum, non autem ad perdendum.

Read all of Mark 5

Cross References

Deuteronomy 14:8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.

Isaiah 66:3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. + 66.3 Qui immolat bovem. HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..

Luke 8:32Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. + 8.32 Grex porcorum. Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbiæ pascentes. Et nisi quis more porci vixerit, diabolus in eo potestatem non accipit, vel ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 5:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 5:10Mark 5Mark 5:12 →