Mark 6:42
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they did all eat, and were filled.
In Context
Cross References
2 Kings 4:42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. + 4.42 Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.
Matthew 14:20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. + 14.20 Reliquias. Secretiora quæ a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia I Cor. 1..
Mark 8:8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. + 8.8 Manducaverunt. ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt æternam. Quod superaverat. ID. Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Matth. 19., etc. Septem sportas. Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant.
John 6:12Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.