Mark 7:11
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: + 7.11 Vos autem dicitis. BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel ætatum vel penuriæ parentum, præcepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini præponatur. Tibi profuerit. ISID. In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Cross References
Matthew 23:18Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.