Mark 7:34
et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. + 7.34 Et suscipiens, etc. HIERON. Ingemuit. Gemere nos docuit, et in cœlum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis lætitia purgatur, ut dicitur: Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum, etc. Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam Rom. 10., etc. Et statim apertæ, etc. Aures apertæ sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minæ nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: Ego vinctus sum, sed verbum Dei non est alligatum in me I Tim. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And looking up to heaven, he sighed, and saith unto him, Ephphatha, that is, Be opened.
In Context
Cross References
Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Mark 1:41Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. + 1.41 Extendit manum. ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. Volo, mundare. ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra. Nihil medium inter opus et præceptum. Dixit et facta sunt Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., usque ad: Volo enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.
Mark 6:41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. + 6.41 Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.
Mark 15:34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Luke 18:42Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
John 11:33Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, + 11.33 Infremuit spiritu. Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quæ bona Dei accepit, quæ mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.