The Bible Software
bible.softwareMarkMark 8 › Mark 8:24

Mark 8:24

Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. + 8.24 Video homines, etc. HIER. Omnes æstimat sibi superiores, se indignum judicans: ut David se vocari hominem, sed canem mortuum et pulicem unum. Primo autem, etc., usque ad huic Dominus secunda impositione manuum, lucem omnia clara videndi restituit: scilicet quid credendum, quomodo vivendum, quæ præmia sunt speranda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he looked up, and said, I see men as trees, walking.

In Context

23Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. + 8.23 Ex exspuens. ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.

25Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. + 8.25 Deinde iterum, etc. HIER. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quæ oculus non vidit, et clarum, animæ suæ statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5..

Read all of Mark 8

Cross References

Isaiah 29:18Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

1 Corinthians 13:9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 8:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 8:23Mark 8Mark 8:25 →