Mark 8:39
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. + 8.39 Amen dico. BEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de pœnitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur: Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant Psal. 104.. Regnum Dei, etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in cœlis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut æternum gaudium, tametsi ad breve momentum prælibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.
Vulgata (Latina)