The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 14 › Matthew 14:2

Matthew 14:2

et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. + 14.2 Et ait. Nota invidiam Judæorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt. Et ideo. Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And said unto his servants, This is John the Baptist; he is risen from the dead; and therefore mighty works do shew forth themselves in him.

In Context

1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: + 14.1 In illo tempore audivit Herodes. Lucas vero ita: Audivit autem Herodes tetrarcha Luc. 9., etc. Quod ergo ait; Hic est Joannes Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post hæsitationem dixit, vel adhuc dubius: hæc enim verba ad utrumque se habent.

3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. + 14.3 Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.

Read all of Matthew 14

Cross References

Matthew 16:14At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. + 16.14 Alii Joannem Baptistam. Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.

John 10:41et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. + 10.41 Et multi venerunt. Isti apprehendunt permanentem, non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem. Quia Joannes, etc. Nullum in Hierusalem fecit ut iste, et quidquid dicebat testimonium huic perhibebat, quasi per lucernam veniamus ad diem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 14:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 14:1Matthew 14Matthew 14:3 →