Matthew 18:29
Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
Cross References
Matthew 6:12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. + 6.12 Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.
Philemon 1:18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. + 1.18 Hoc mihi imputa. Nunc excusationem omnem convellit, cum sibi imputandum esse dicit, si vel læsit, vel debet aliquid. Ita frater ego te fruar in Domino. Id est, gaudebo de te in regno Dei, si feceris quod rogo. Et quid sit illud, subdit: Refice viscera, etc. Confidens in obedientia. Provocat eum sic blandiendo, ut non amplius faciat, quam postulatur ab eo. Solet enim fieri, ut qui de se videt bene sentiri, meliorem se præbeat.