Matthew 25:2
Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: + 25.2 Quinque. Quia quinquepertita est continentia in carnalibus illecebris, videlicet ut in quinque sensibus contineant se a voluptatibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And five of them were wise, and five were foolish.
In Context
3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
Cross References
Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.
Matthew 13:38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
Matthew 22:10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
1 Corinthians 10:1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, + 10.1 Nolo enim. Volenti comprehendere sic est agendum; non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant; sicut nec Judæis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent. Quoniam patres. Exemplo Judæorum, qui negligentia sua offenderunt, sollicitos facit. Sub nube. Quia omnia in figura nostri illis contingebant.
Jude 1:5Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit: + 1.5 Omnia. Arcana fidei, et non habetis opus, recentia quasi sanctiora a novis audire magistris, id est: Perfecte scitis omnia quæ scienda sunt de fide, et ideo non est opus ut audiatis illos. Quoniam Jesus. Confutatis hæreticis, deinde ut revocat eos qui crediderant malignis et impiis, ostendit quanta sit magnitudo Domini quem negant, ostendens quod ipse est qui eduxit populum Isræl ex Ægypto.