Matthew 26:62
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
61et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
Cross References
Mark 14:60Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? + 14.60 Et exsurgens, etc. Iratus, quia non invenit locum calumniæ, motu corporis insaniam mentis demonstrat. Non respondens, etc. Ad responsum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Jesus autem non respondit, quia prævidit quidquid responderet in calumniam verti. Tu es Christus. HIER. Quem exspectabat a longe non videbat prope: sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscebat, sed longe post de eo futura canit.
John 18:19Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.