bible.software › Matthew › Matthew 27 › Matthew 27:10
Matthew 27:10
et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And gave them for the potter’s field, as the Lord appointed me.
In Context
9Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: + 27.9 Per Jeremiam. HIER. Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. Legi nuper Jeremiæ apocryphum, in quo hæc verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine prætermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt. A filiis Isræl, etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant.
11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. + 27.11 Tu es rex Judæorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.
Read all of Matthew 27
Cross References
Zechariah 11:13Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 27:10