The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 27 › Matthew 27:35

Matthew 27:35

Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. + 27.35 Diviserunt. Hoc Joannes distinctius: vestimenta in quatuor partes ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita significat omnium partium unitatem vinculo charitatis, quæ sorte, id est, gratia Dei provenit, non humano arbitrio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they crucified him, and parted his garments, casting lots: that it might be fulfilled which was spoken by the prophet, They parted my garments among them, and upon my vesture did they cast lots.

In Context

34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. + 27.34 Cum felle mistum. Alius evangelista dicit mirrhatum, id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhæ. Et cum gustasset noluit. Hoc Marcus tacet: noluit bibere. Hoc est quod Marcus ait: non accepit, scilicet ut biberet.

36Et sedentes servabant eum.

Read all of Matthew 27

Cross References

Luke 23:34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.

John 20:20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. + 20.20 Ostendit eis manus et latus. Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ ut invitet ad præmium.

John 20:27Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 27:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 27:34Matthew 27Matthew 27:36 →