Matthew 27:49
Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. + 27.49 Sine videamus. Quia vocem Domini male intelligebant, frustra Eliæ exspectabant adventum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The rest said, Let be, let us see whether Elias will come to save him.
In Context
50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Cross References
1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.