Micah 4:6
[In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Jeremiah 3:18In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. + 3.18 In diebus illis. Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium.
Jeremiah 31:8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. + 31.8 Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in, etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare.
Ezekiel 34:16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
Ezekiel 37:21Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.