Micah 6:2
Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1[Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
3Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
2 Samuel 22:16Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
Proverbs 8:29quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:
Isaiah 3:13Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. + 3.13 Stat ad judicandum. ID. Jam quasi iratus, etc., usque ad contra principes et presbyteros venit ut judicet, dans eis locum defensionis.
Isaiah 43:26Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. + 43.26 Reduc me. Bona quæ feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.
Jeremiah 2:29Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. + 2.29 Quid vultis? Prona est ad excusationem sui humana perversitas: et quod merito sustinet, sibi injuste videtur sustinere.