The Bible Software
bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 10 › Nehemiæ 10:1

Nehemiæ 10:1

Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias, + 10.1 Signatores, etc. Alia translatio: Nehemias qui Athersata fertur, erat enim dionymos unde singulariter subjungitur filius Achelai, quod superius apertius dicitur: Dixit autem Nehemias, et ipse est Athersata II Esd. 7.. ID., ibid. Nobis quoque sabbatum spirituale semper agendum est, etc., usque ad primo die a malis emundare necesse est, deinde bonis actibus adornari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now those that sealed were, Nehemiah, the Tirshatha, the son of Hachaliah, and Zidkijah,

In Context

2Saraias, Azarias, Jeremias,

Read all of Nehemiæ 10

Cross References

2 Kings 23:3Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.

Ezra 10:3percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.

Nehemiah 7:70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.

Nehemiah 9:38Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus: et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri. + 9.38 Super omnibus ergo his. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Ostendit quanta devotione omnes personæ eorum novum post festa scenopegiæ conventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expurgatos divino fœderi conjungerent, et fœderis sancti conditionem sermone firmarent et scripto; et sic ab impiorum consortio separati, securiores replerent opus, quod dudum cœperant, id est, ut congruos urbis cives de numero impiorum instituerent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 10:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Nehemiæ 10Nehemiæ 10:2 →