Nehemiæ 10:29
omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
Cross References
Leviticus 20:26Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. + 20.26 Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a cæteris gentibus. Separate, etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui hæc non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terræ. Cuncta enim quæ moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum Philip. 3.. Et quæ, etc. AUG., quæst. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt hæc natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Lapidibus. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16..
Deuteronomy 5:32Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
Deuteronomy 29:12ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum:
2 Kings 10:31Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.
1 Chronicles 9:2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. + 9.2 Nathinæi. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9..
2 Chronicles 15:13Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.