Nehemiæ 10:38
Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 27:30Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. + 27.30 Domini. ID. Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit.
Numbers 15:21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
Numbers 18:24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
Deuteronomy 14:22Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, + 14.22 Decimam. Quasi, bona quæ facis secundum divinæ legis præcepta facias, et Domino separes, ut ad ejus laudem omnia facias.
2 Chronicles 31:11Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
Nehemiah 13:31et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen. + 13.31 Et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis. Inter cætera populus ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum, opera justitiæ flamma charitatis perficiuntur. Memento mei, Deus, in bonum. Merito talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis labores, memoriæ se Creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.