Nehemiæ 11:1
Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. + 11.1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
Cross References
Joshua 18:10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
1 Chronicles 8:28Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
1 Chronicles 9:2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. + 9.2 Nathinæi. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9..
Nehemiah 4:22In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum. + 4.22 Et sint vobis vices per noctem et diem. ID., ibid. Nota quantum studium in operando habuerint, etc., usque ad contradicentes arguendo ab Ecclesia repellunt.
Nehemiah 10:34Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum: ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi: