The Bible Software
bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 12 › Nehemiæ 12:1

Nehemiæ 12:1

Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras, + 12.1 Hi sunt autem, etc. BEDA, ubi supra. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemia nasci potuisse. BED., ibid. Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honore exaltant. ID., ibid. Jamdudum ædificata erat civitas, etc., usque ad tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now these are the priests and the Levites that went up with Zerubbabel the son of Shealtiel, and Jeshua: Seraiah, Jeremiah, Ezra,

In Context

2Amaria, Melluch, Hattus,

Read all of Nehemiæ 12

Cross References

1 Chronicles 3:17Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, + 3.17 Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.

Ezra 3:8Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. + 3.8 In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.

Ezra 5:2Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos. + 5.2 Zorobabel. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. Psal. 12.

Nehemiah 10:2Saraias, Azarias, Jeremias,

Nehemiah 12:10Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,

Haggai 1:1In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 12:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Nehemiæ 12Nehemiæ 12:2 →