Nehemiæ 12:25
Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 23:32Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
1 Chronicles 26:15Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.
2 Chronicles 8:14Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. + 8.14 Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret
Nehemiah 11:19Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
Isaiah 21:8Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. + 21.8 Leo. Idem leo pro virtute animi, qui speculator prærogativa contemplationis. Super speculam Domini. Id est, per diem in contemplatione positus, diebus ac noctibus paratus audire et loqui quæ præceperit. Stans totis noctibus. Ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire verbum Domini.