Nehemiæ 12:30
Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum. + 12.30 Et mundati. ID., ibid. Justus omnino ordo, etc., usque ad et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Exodus 19:15ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
1 Chronicles 15:14Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.
2 Chronicles 29:34Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
Nehemiah 13:22Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. + 13.22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, etc. ID., ibid. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.
Job 1:5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. + 1.5 Cumque in orbem, etc. In orbem dies convivii transeunt, cum prædicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de prædicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpæ inesse potuit. Ibid. Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quæ expleta indigent expiationis. Ibid. Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitæ tegat.