The Bible Software
bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 12 › Nehemiæ 12:31

Nehemiæ 12:31

Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. + 12.31 Principes Juda, etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiæ doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiæ conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiæ tanquam vigiles præsunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præeminebunt. Et statui duos choros. Vel spurcitiam peccatorum in præsenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriæ cœlestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude prædicant qui omnem immunditiam de Ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando, eliminant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then I brought up the princes of Judah upon the wall, and appointed two great companies of them that gave thanks, whereof one went on the right hand upon the wall toward the dung gate:

In Context

30Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum. + 12.30 Et mundati. ID., ibid. Justus omnino ordo, etc., usque ad et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur.

32Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,

Read all of Nehemiæ 12

Cross References

1 Chronicles 28:1Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.

Nehemiah 2:13Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.

Nehemiah 12:38et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 12:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 12:30Nehemiæ 12Nehemiæ 12:32 →