Nehemiæ 12:35
et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis. + 12.35 In vasis cantici David. Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo prædicationis insistunt. Et Esdras scriba. Quia in omnibus quæ agunt verba sanctæ Scripturæ præ oculis habent, quibus ducibus ad ingressum vitæ æternæ perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus, apud quem est fons vitæ, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 6:4Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
1 Chronicles 25:2De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
2 Chronicles 5:12tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. + 5.12 Vestiti byssinis. Per stolas byssinas candida munditiæ corporalis castitas designatur: hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt, et laudes ei ore, moribus, et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharæ carnis mortificationem, et bonæ actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructæ significant. Sacerdotes. Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit, et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracleti gratiam acceperunt.
Nehemiah 11:17Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun: