Nehemiæ 12:37
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, + 12.37 Et super turrim furnorum. ID., ibid. Longum est de singulis portis vel turribus specialiter disserere, etc., usque ad circumspecta semper est necesse cautela et sollicitudine muniri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 2:14Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.
Nehemiah 3:26Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quæ prominebat. + 3.26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel. BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.
Nehemiah 8:3Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectæ ad librum.