Nehemiæ 12:38
et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 3:8Et juxta eum ædificavit Eziel filius Araia aurifex: et juxta eum ædificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateæ latioris. + 3.8 Ad murum. Firmitatem scilicet et munimentum perfectæ dilectionis in cordibus electorum, ad quam instructores ejus ædificando perveniunt, cum in operibus charitatis proficiendo dicunt: Viam mandatorum tuorum cucurri, etc. Psal. 118., illa, scilicet dilatatione mentis illustratæ, quæ et amicum in Deo et inimicum diligunt propter Deum.
Nehemiah 12:31Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. + 12.31 Principes Juda, etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiæ doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiæ conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiæ tanquam vigiles præsunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præeminebunt. Et statui duos choros. Vel spurcitiam peccatorum in præsenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriæ cœlestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude prædicant qui omnem immunditiam de Ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando, eliminant.