The Bible Software
bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 12 › Nehemiæ 12:43

Nehemiæ 12:43

Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. + 12.43 Recensuerunt quoque, etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et lætitia erat dedicata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Also that day they offered great sacrifices, and rejoiced: for God had made them rejoice with great joy: the wives also and the children rejoiced: so that the joy of Jerusalem was heard even afar off.

In Context

42et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul. + 12.42 Deus enim lætificaverat, etc. BEDA, ibid. Hæc ad dedicationem sanctæ civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximas immolare curabant. Sed et uxores, etc. Quia tempore resurrectionis non solum qui prædicando vel fortiter operando Ecclesiam ædificarunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdem fidei consortes, eadem vitæ perceptione lætantur. Benedixit enim Dominus pusillis cum majoribus Psal. 113..

44Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,

Read all of Nehemiæ 12

Cross References

Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.

Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.

1 Chronicles 29:21Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.

2 Chronicles 7:10Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo. + 7.10 Igitur in die, etc. Hoc est post octavam scenophegiæ solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitæ finem, et post subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava ætate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in cœlestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper lætentur, laudantes Deum in omnibus bonis quæ in Christo Pater contulit populo Christiano.

2 Chronicles 20:27Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.

Ezra 3:13Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 12:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 12:42Nehemiæ 12Nehemiæ 12:44 →