Nehemiah 13:1
In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum: + 13.1 In die autem illo lectum, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, tom. 2. Hi quia de incestu nati sunt, etc., usque ad sed Deus maledictionem Balaam in benedictionem populi sui convertit, et eum ab armis inimicorum munivit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 23:3Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: + 23.3 Ammonites et Moabites. AUG., quæst. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Moabites. Hæreticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Hæreticum hominem post unam et alteram correctionem devita.
2 Kings 23:2Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini.
Nehemiah 2:19Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
Nehemiah 8:2Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Nehemiah 9:3Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.
Psalms 83:7in valle lacrimarum, in loco quem posuit. + 83.7 In valle lacrymarum. CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur. 1