Nehemiæ 13:17
Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 5:7cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam, + 5.7 Et increpavi optimates, etc. BED., ibid. Tanquam dux optimus militiæ cœlestis et sapiens architectus civitatis Dei, etc., usque ad ut dimittat nobis Pater debita nostra.
Nehemiah 13:25Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens:
Proverbs 28:4[Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
Jeremiah 5:5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. + 5.5 Ecce magis, etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quæ non conveniunt. Vincula. HIER. Præceptorum Dei, non Pharisæorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum Psal. 1..
Jeremiah 22:2et dices: [Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
Micah 3:1[Et dixi: Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire judicium,