Nehemiah 13:19
Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. + 13.19 Factum est autem. BED., ibid. Conscientia nostra, etc., usque ad ideo merito sequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
Cross References
Exodus 31:14Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Leviticus 23:32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. + 23.32 Affligetis. Recapitulatio est humilitatis, quæ est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus ait: Quicunque se humiliaverit sicut parvulus iste, hic est major in regno cœlorum Matth. 18..
Jeremiah 17:19Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem: + 17.19 Vade et sta, etc. Quasi diceret: Quia verba tua audire contemnunt, etc., usque ad quasi non audierint, sed audiant velint nolint.